1 Vercingetorix ex arce Alesiae suos
conspicatus ex oppido egreditur; crates, longurios, musculos, falces
reliquaque, quae eruptionis causa paraverat, profert.
2 Pugnatur uno tempore omnibus locis, atque omnia temptantur: quae minime visa pars firma est, huc concurritur. 3 Romanorum manus tantis munitionibus distinetur nec facile pluribus locis occurrit. 4 Multum ad terrendos nostros valet clamor, qui post tergum pugnantibus exstitit, quod suum periculum in aliena vident salute constare: 5 omnia enim plerumque, quae absunt, vehementius hominum mentes perturbant. |
1 Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus ex oppido egreditur; crates, longurios, musculos, falces reliquaque, quae eruptionis causa paraverat, profert. 2 3 4 5 |