1 Uno die intermisso Galli atque hoc spatio
magno cratium, scalarum, harpagonum numero effecto media nocte silentio ex
castris egressi ad campestres munitiones accedunt.
2 Subito clamore sublato, qua significatione, qui in oppido obsidebantur, de suo adventu cognoscere possent, crates proicere, fundis, sagittis, lapidibus nostros de vallo proturbare reliquaque, quae ad oppugnationem pertinent, parant administrare. 3 Eodem tempore clamore exaudito dat tuba signum suis Vercingetorix atque ex oppido educit. 4 Nostri, ut superioribus diebus, ut cuique erat locus attributus, ad munitiones accedunt; fundis librilibus sudibusque, quas in opere disposuerant, ac glandibus Gallos proterrent. 5 Prospectu tenebris adempto multa utrimque vulnera accipiuntur. 6 Complura tormentis tela coniciuntur. At Marcus Antonius et Gaius Trebonius legati, quibus hae partes ad defendendum obvenerant, qua ex parte nostros premi intellexerant, his auxilio ex ulterioribus castellis deductos summittebant. |
1 Uno die intermisso Galli atque hoc spatio magno cratium, scalarum, harpagonum numero effecto media nocte silentio ex castris egressi ad campestres munitiones accedunt. 2 3 4 5 6 |