1 Sententiis dictis constituunt, ut ei, qui
valetudine aut aetate inutiles sunt bello, oppido excedant atque omnia
prius experiantur, quam ad Critognati sententiam descendant:
2 illo tamen potius utendum consilio, si res cogat atque auxilia morentur, quam aut deditionis aut pacis subeundam condicionem. 3 Mandubii, qui eos oppido receperant, cum liberis atque uxoribus exire coguntur. 4 Hi, cum ad munitiones Romanorum accessissent, flentes omnibus precibus orabant, ut se in servitutem receptos cibo iuvarent. 5 At Caesar dispositis in vallo custodibus recipi prohibebat. |
1 Sententiis dictis constituunt, ut ei, qui valetudine aut aetate inutiles sunt bello, oppido excedant atque omnia prius experiantur, quam ad Critognati sententiam descendant: 2 3 4 5 |