CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM VII, 67
 
1 Probata re atque omnibus iure iurando adactis postero die in tres partes distributo equitatu duae se acies ab duobus lateribus ostendunt, una primo agmine iter impedire coepit.

2 Qua re nuntiata Caesar suum quoque equitatum tripertito divisum contra hostem ire iubet. Pugnatur una omnibus in partibus.

3 Consistit agmen; impedimenta intra legiones recipiuntur.

4 Si qua in parte nostri laborare aut gravius premi videbantur, eo signa inferri Caesar aciemque constitui iubebat; quae res et hostes ad insequendum tardabat et nostros spe auxili confirmabat.

5 Tandem Germani ab dextro latere summum iugum nacti hostes loco depellunt; fugientes usque ad flumen, ubi Vercingetorix cum pedestribus copiis consederat, persequuntur compluresque interficiunt.

6 Qua re animadversa reliqui, ne circumirentur, veriti se fugae mandant. Omnibus locis fit caedes.

7 Tres nobilissimi Aedui capti ad Caesarem perducuntur: Cotus, praefectus equitum, qui controversiam cum Convictolitavi proximis comitiis habuerat, et Cavarillus, qui post defectionem Litavicci pedestribus copiis praefuerat, et Eporedorix, quo duce ante adventum Caesaris Aedui cum Sequanis bello contenderant.

1
   Probata re
   atque omnibus iure iurando adactis
postero die
   in tres partes distributo equitatu
duae se acies ab duobus lateribus ostendunt,
una primo agmine iter impedire coepit.

2
  
Qua re nuntiata
Caesar suum quoque equitatum tripertito divisum contra hostem ire iubet.
Pugnatur una omnibus in partibus.

3
Consistit agmen;
impedimenta intra legiones recipiuntur.

4
   Si qua in parte nostri laborare aut gravius premi videbantur,
   eo signa inferri
Caesar
   aciemque constitui
iubebat;
quae res et hostes ad insequendum tardabat
et nostros spe auxili confirmabat.

5
Tandem Germani ab dextro latere summum iugum nacti
hostes loco depellunt;
fugientes usque ad flumen,
   ubi Vercingetorix cum pedestribus copiis consederat,
persequuntur
compluresque interficiunt.

6
   Qua re animadversa
reliqui,
   ne circumirentur,
veriti
se fugae mandant.
Omnibus locis fit caedes.

7
Tres nobilissimi Aedui capti ad Caesarem perducuntur:
Cotus, praefectus equitum,
   qui controversiam cum Convictolitavi proximis comitiis habuerat,
et Cavarillus,
   qui post defectionem Litavicci pedestribus copiis praefuerat,
et Eporedorix,
quo duce ante adventum Caesaris Aedui cum Sequanis bello contenderant.