CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM VII, 66
 
1 Interea, dum haec geruntur, hostium copiae ex Arvernis equitesque, qui toti Galliae erant imperati, conveniunt.

2 Magno horum coacto numero, cum Caesar in Sequanos per extremos Lingonum fines iter faceret, quo facilius subsidium provinciae ferri posset, circiter milia passuum decem ab Romanis trinis castris Vercingetorix consedit

3 convocatisque ad concilium praefectis equitum venisse tempus victoriae demonstrat. Fugere in provinciam Romanos Galliaque excedere.

4 Id sibi ad praesentem obtinendam libertatem satis esse; ad reliqui temporis pacem atque otium parum profici: maioribus enim coactis copiis reversuros neque finem bellandi facturos. Proinde agmine impeditos adoriantur.

5 Si pedites suis auxilium ferant atque in eo morentur, iter facere non posse; si, id quod magis futurum confidat, relictis impedimentis suae saluti consulant, et usu rerum necessariarum et dignitate spoliatum iri.

6 Nam de equitibus hostium, quin nemo eorum progredi modo extra agmen audeat, et ipsos quidem non debere dubitare, et quo maiore faciant animo, copias se omnes pro castris habiturum et terrori hostibus futurum.

7 Conclamant equites sanctissimo iure iurando confirmari oportere, ne tecto recipiatur, ne ad liberos, ne ad parentes, ad uxorem aditum habeat, qui non bis per agmen hostium perequitasset.

1
Interea,
   dum haec geruntur,
hostium copiae ex Arvernis equitesque,
   qui toti Galliae erant imperati,
conveniunt.

2
  
Magno horum coacto numero,
   cum Caesar in Sequanos per extremos Lingonum fines iter faceret,
      quo facilius subsidium provinciae ferri posset,
circiter milia passuum decem ab Romanis trinis castris Vercingetorix consedit

3
   convocatisque ad concilium praefectis equitum
   venisse tempus victoriae
demonstrat.
   Fugere in provinciam Romanos
   Galliaque excedere.

4
   Id sibi ad praesentem obtinendam libertatem satis esse;
   ad reliqui temporis pacem atque otium parum profici:
      maioribus enim coactis copiis
   reversuros
   neque finem bellandi facturos.
   Proinde agmine impeditos adoriantur.

5
      Si pedites suis auxilium ferant
      atque in eo morentur,
   iter facere non posse;
      si,
         id quod magis futurum confidat,
         relictis impedimentis
      suae saluti consulant,
   et usu rerum necessariarum et dignitate spoliatum iri.

6
  
Nam de equitibus hostium,
      quin nemo eorum progredi modo extra agmen audeat,
   et ipsos quidem non debere dubitare,
      et quo maiore faciant animo,
   copias se omnes pro castris habiturum
   et terrori hostibus futurum.

7
Conclamant equites
   sanctissimo iure iurando confirmari oportere,
      ne tecto recipiatur,
      ne ad liberos,
      ne ad parentes,
      ad uxorem aditum habeat,
         qui non bis per agmen hostium perequitasset.