1 Ipse imperat reliquis civitatibus obsides
diemque ei rei constituit. Omnes equites, quindecim milia numero,
celeriter convenire iubet;
2 peditatu, quem antea habuerit, se fore contentum dicit, neque fortunam temptaturum aut in acie dimicaturum, sed, quoniam abundet equitatu, perfacile esse factu frumentationibus pabulationibusque Romanos prohibere, 3 aequo modo animo sua ipsi frumenta corrumpant aedificiaque incendant, qua rei familiaris iactura perpetuum imperium libertatemque se consequi videant. 4 His constitutis rebus Aeduis Segusiavisque, qui sunt finitimi provinciae, decem milia peditum imperat; huc addit equites octingentos. 5 His praeficit fratrem Eporedorigis bellumque inferri Allobrogibus iubet. 6 Altera ex parte Gabalos proximosque pagos Arvernorum in Helvios, item Rutenos Cadurcosque ad fines Volcarum Arecomicorum depopulandos mittit. 7 Nihilo minus clandestinis nuntiis legationibusque Allobrogas sollicitat, quorum mentes nondum ab superiore bello resedisse sperabat. 8 Horum principibus pecunias, civitati autem imperium totius provinciae pollicetur. |
1 Ipse imperat reliquis civitatibus obsides diemque ei rei constituit. Omnes equites, quindecim milia numero, celeriter convenire iubet; 2 3 4 5 6 7 8 |