1 Defectione Aeduorum cognita bellum
augetur. Legationes in omnes partes circummittuntur:
2 quantum gratia, auctoritate, pecunia valent, ad sollicitandas civitates nituntur; 3 nacti obsides, quos Caesar apud eos deposuerat, horum supplicio dubitantes territant. 4 Petunt a Vercingetorige Aedui, ut ad se veniat rationesque belli gerendi communicet. 5 Re impetrata contendunt, ut ipsis summa imperii tradatur, et re in controversiam deducta totius Galliae concilium Bibracte indicitur. Eodem conveniunt undique frequentes. 6 Multitudinis suffragiis res permittitur: ad unum omnes Vercingetorigem probant imperatorem. 7 Ab hoc concilio Remi, Lingones, Treveri afuerunt: illi, quod amicitiam Romanorum sequebantur; Treveri, quod aberant longius et ab Germanis premebantur, quae fuit causa, quare toto abessent bello et neutris auxilia mitterent. 8 Magno dolore Aedui ferunt se deiectos principatu, queruntur fortunae commutationem et Caesaris indulgentiam in se requirunt, neque tamen suscepto bello suum consilium ab reliquis separare audent. 9 Inviti summae spei adulescentes Eporedorix et Viridomarus Vercingetorigi parent. |
1 Defectione Aeduorum cognita bellum augetur. Legationes in omnes partes circummittuntur: 2 3 4 5 6 7 8 9 |