1 Prima luce et nostri omnes erant
transportati, et hostium acies cernebatur.
2 Labienus milites cohortatus, ut suae pristinae virtutis et secundissimorum proeliorum retinerent memoriam atque ipsum Caesarem, cuius ductu saepe numero hostes superassent, praesentem adesse existimarent, dat signum proeli. 3 Primo concursu ab dextro cornu, ubi septima legio constiterat, hostes pelluntur atque in fugam coniciuntur; 4 ab sinistro, quem locum duodecima legio tenebat, cum primi ordines hostium transfixi telis concidissent, tamen acerrime reliqui resistebant, nec dabat suspicionem fugae quisquam. 5 Ipse dux hostium Camulogenus suis aderat atque eos cohortabatur. 6 At incerto nunc etiam exitu victoriae, cum septimae legionis tribunis esset nuntiatum, quae in sinistro cornu gererentur, post tergum hostium legionem ostenderunt signaque intulerunt. 7 Ne eo quidem tempore quisquam loco cessit, sed circumventi omnes interfectique sunt. 8 Eandem fortunam tulit Camulogenus. At ei, qui praesidio contra castra Labieni erant relicti, cum proelium commissum audissent, subsidio suis ierunt collemque ceperunt, neque nostrorum militum victorum impetum sustinere potuerunt. 9 Sic cum suis fugientibus permixti, quos non silvae montesque texerunt, ab equitatu sunt interfecti. 10 Hoc negotio confecto Labienus revertitur Agedincum, ubi impedimenta totius exercitus relicta erant: inde cum omnibus copiis ad Caesarem pervenit. |
1 Prima luce et nostri omnes erant transportati, et hostium acies cernebatur. 2 3 4 5 6 7 8 9 10 |