CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM VII, 61
 
1 Eo cum esset ventum, exploratores hostium, ut omni fluminis parte erant dispositi, inopinantes, quod magna subito erat coorta tempestas, ab nostris opprimuntur;

2 exercitus equitatusque equitibus Romanis administrantibus, quos ei negotio praefecerat, celeriter transmittitur.

3 Uno fere tempore sub lucem hostibus nuntiatur in castris Romanorum praeter consuetudinem tumultuari et magnum ire agmen adverso flumine sonitumque remorum in eadem parte exaudiri et paulo infra milites navibus transportari.

4 Quibus rebus auditis, quod existimabant tribus locis transire legiones atque omnes perturbatos defectione Aeduorum fugam parare, suas quoque copias in tres partes distribuerunt.

5 Nam praesidio e regione castrorum relicto et parva manu Metlosedum versus missa, quae tantum progrediatur, quantum naves processissent, reliquas copias contra Labienum duxerunt.

1
   Eo cum esset ventum,
exploratores hostium,
   ut omni fluminis parte erant dispositi,
inopinantes,
   quod magna subito erat coorta tempestas,
ab nostris opprimuntur;

2
exercitus equitatusque
   equitibus Romanis administrantibus,
      quos ei negotio praefecerat,
celeriter transmittitur.

3
Uno fere tempore sub lucem hostibus nuntiatur
   in castris Romanorum praeter consuetudinem tumultuari
   et magnum ire agmen adverso flumine
   sonitumque remorum in eadem parte exaudiri
   et paulo infra milites navibus transportari.

4
   Quibus rebus auditis,
   quod existimabant
      tribus locis transire legiones
      atque omnes perturbatos defectione Aeduorum fugam parare,
suas quoque copias in tres partes distribuerunt.

5
  
Nam praesidio e regione castrorum relicto
   et parva manu Metlosedum versus missa,
      quae tantum progrediatur,
         quantum naves processissent,
reliquas copias contra Labienum duxerunt.