CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM VII, 59
 
1 Iam Caesar a Gergovia discessisse audiebatur, iam de Aeduorum defectione et secundo Galliae motu rumores adferebantur, Gallique in colloquiis interclusum itinere et Ligeri Caesarem inopia frumenti coactum in provinciam contendisse confirmabant.

2 Bellovaci autem defectione Aeduorum cognita, qui ante erant per se infideles, manus cogere atque aperte bellum parare coeperunt.

3 Tum Labienus tanta rerum commutatione longe aliud sibi capiendum consilium, atque antea senserat, intellegebat,

4 neque iam, ut aliquid adquireret proelioque hostes lacesseret, sed ut incolumem exercitum Agedincum reduceret, cogitabat.

5 Namque altera ex parte Bellovaci, quae civitas in Gallia maximam habet opinionem virtutis, instabant, alteram Camulogenus parato atque instructo exercitu tenebat; tum legiones a praesidio atque impedimentis interclusas maximum flumen distinebat.

6 Tantis subito difficultatibus obiectis ab animi virtute auxilium petendum videbat.

1
Iam Caesar a Gergovia discessisse audiebatur,
iam de Aeduorum defectione et secundo Galliae motu rumores adferebantur,
Gallique in colloquiis
   interclusum itinere et Ligeri Caesarem inopia frumenti coactum in provinciam contendisse
confirmabant.

2
Bellovaci autem
   defectione Aeduorum cognita,
   qui ante erant per se infideles,
manus cogere atque aperte bellum parare coeperunt.

3
Tum Labienus tanta rerum commutatione longe aliud sibi capiendum consilium,
   atque antea senserat,
intellegebat,

4
neque iam,
   ut aliquid adquireret
   proelioque hostes lacesseret,
   sed ut incolumem exercitum Agedincum reduceret,
cogitabat.

5
Namque altera ex parte Bellovaci,
   quae civitas in Gallia maximam habet opinionem virtutis,
instabant,
alteram Camulogenus parato atque instructo exercitu tenebat;
tum legiones a praesidio atque impedimentis interclusas maximum flumen distinebat.

6
   Tantis subito difficultatibus obiectis
ab animi virtute auxilium petendum videbat.