CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM VII, 56
 
1 Quibus rebus cognitis Caesar maturandum sibi censuit, si esset in perficiendis pontibus periclitandum, ut prius, quam essent maiores eo coactae copiae, dimicaret.

2 Nam ut commutato consilio iter in provinciam converteret, id ne metu quidem necessario faciendum existimabat; cum infamia atque indignitas rei et oppositus mons Cevenna viarumque difficultas impediebat, tum maxime quod abiuncto Labieno atque eis legionibus, quas una miserat, vehementer timebat.

3 Itaque admodum magnis diurnis nocturnisque itineribus confectis contra omnium opinionem ad Ligerem venit

4 vadoque per equites invento pro rei necessitate opportuno, ut bracchia modo atque umeri ad sustinenda arma liberi ab aqua esse possent, disposito equitatu, qui vim fluminis refringeret, atque hostibus primo aspectu perturbatis, incolumem exercitum traduxit

5 frumentumque in agris et pecoris copiam nactus repleto his rebus exercitu iter in Senones facere instituit.

1
   Quibus rebus cognitis
Caesar maturandum sibi censuit,
      si esset in perficiendis pontibus periclitandum,
   ut prius,
      quam essent maiores eo coactae copiae,
   dimicaret.

2
  
Nam ut
      commutato consilio
   iter in provinciam converteret,
   id ne metu quidem necessario faciendum
existimabat;
cum infamia atque indignitas rei et oppositus mons Cevenna viarumque difficultas impediebat,
tum maxime,
   quod abiuncto Labieno atque eis legionibus,
      quas una miserat,
   vehementer timebat.

3
   Itaque admodum magnis diurnis nocturnisque itineribus confectis
contra omnium opinionem ad Ligerem venit

4
  
vadoque per equites invento pro rei necessitate opportuno,
      ut bracchia modo atque umeri ad sustinenda arma liberi ab aqua esse possent,
   disposito equitatu,
      qui vim fluminis refringeret,
   atque hostibus primo aspectu perturbatis,
incolumem exercitum traduxit

5
frumentumque in agris et pecoris copiam nactus
   repleto his rebus exercitu
iter in Senones facere instituit.