CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM VII, 53
 
1 Hac habita contione et ad extremam orationem confirmatis militibus, ne ob hanc causam animo permoverentur neu, quod iniquitas loci attulisset, id virtuti hostium tribuerent, eadem de profectione cogitans, quae ante senserat, legiones ex castris eduxit aciemque idoneo loco constituit.

2 Cum Vercingetorix nihilominus <intra munitiones remaneret neque> in aequum locum descenderet, levi facto equestri proelio atque eo secundo in castra exercitum reduxit.

3 Cum hoc idem postero die fecisset, satis ad Gallicam ostentationem minuendam militumque animos confirmandos factum existimans in Aeduos movit castra.

4 Ne tum quidem insecutis hostibus tertio die ad flumen Elaver venit; pontem refecit exercitumque traduxit.

1
   Hac habita contione
   et ad extremam orationem confirmatis militibus,
      ne ob hanc causam animo permoverentur
      neu,
         quod iniquitas loci attulisset,
      id virtuti hostium tribuerent,
eadem de profectione cogitans,
   quae ante senserat,
legiones ex castris eduxit
aciemque idoneo loco constituit.

2
   Cum Vercingetorix nihilominus <intra munitiones remaneret
   neque> in aequum locum descenderet,
   levi facto equestri proelio atque eo secundo
in castra exercitum reduxit.

3
  
Cum hoc idem postero die fecisset,
   satis ad Gallicam ostentationem minuendam militumque animos confirmandos factum
existimans
in Aeduos movit castra.

4
   Ne tum quidem insecutis hostibus
tertio die ad flumen Elaver venit;
pontem refecit
exercitumque traduxit.