CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM VII, 47
 
1 Consecutus id, quod animo proposuerat, Caesar receptui cani iussit legionique decimae, quacum erat, continuo signa constituit.

2 Ac reliquarum legionum milites non exaudito sono tubae, quod satis magna valles intercedebat, tamen ab tribunis militum legatisque, ut erat a Caesare praeceptum, retinebantur.

3 Sed elati spe celeris victoriae et hostium fuga et superiorum temporum secundis proeliis nihil adeo arduum sibi esse existimaverunt, quod non virtute consequi possent, neque finem prius sequendi fecerunt, quam muro oppidi portisque appropinquarunt.

4 Tum vero ex omnibus urbis partibus orto clamore, qui longius aberant, repentino tumultu perterriti, cum hostem intra portas esse existimarent, sese ex oppido eiecerunt.

5 Matres familiae de muro vestem argentumque iactabant et pectore nudo prominentes passis manibus obtestabantur Romanos, ut sibi parcerent neu, sicut Avarici fecissent, ne a mulieribus quidem atque infantibus abstinerent:

6 nonnullae de muris per manus demissae sese militibus tradebant.

7 Lucius Fabius, centurio legionis VIII, quem inter suos eo die dixisse constabat excitari se Avaricensibus praemiis neque commissurum, ut prius quisquam murum ascenderet, tres suos nactus manipulares atque ab eis sublevatus murum ascendit: hos ipse rursus singulos exceptans in murum extulit.

1
Consecutus id,
   quod animo proposuerat,
Caesar receptui cani iussit
legionique decimae,
   quacum erat,
continuo signa constituit.

2
Ac reliquarum legionum milites
   non exaudito sono tubae,
      quod satis magna valles intercedebat,
tamen ab tribunis militum legatisque,
   ut erat a Caesare praeceptum,
retinebantur.

3
Sed elati spe celeris victoriae et hostium fuga et superiorum temporum secundis proeliis
   nihil adeo arduum sibi esse
existimaverunt,
   quod non virtute consequi possent,
neque finem prius sequendi fecerunt,
   quam muro oppidi portisque appropinquarunt.

4
   Tum vero ex omnibus urbis partibus orto clamore,
   qui longius aberant,
repentino tumultu perterriti,
   cum
      hostem intra portas esse
   existimarent,
sese ex oppido eiecerunt.

5
Matres familiae de muro vestem argentumque iactabant
et pectore nudo prominentes passis manibus obtestabantur Romanos,
   ut sibi parcerent
   neu,
      sicut Avarici fecissent,
   ne a mulieribus quidem atque infantibus abstinerent:

6
nonnullae de muris per manus demissae sese militibus tradebant.

7
Lucius Fabius, centurio legionis VIII,
   quem inter suos eo die dixisse constabat
      excitari se Avaricensibus praemiis
      neque commissurum,
         ut prius quisquam murum ascenderet, t
res suos nactus manipulares
atque ab eis sublevatus
murum ascendit:
hos ipse rursus singulos exceptans in murum extulit.