CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM VII, 44
 
1 Haec cogitanti accidere visa est facultas bene rei gerendae. Nam cum in minora castra operis perspiciendi causa venisset, animadvertit collem, qui ab hostibus tenebatur, nudatum hominibus, qui superioribus diebus vix prae multitudine cerni poterat.

2 Admiratus quaerit ex perfugis causam, quorum magnus ad eum cotidie numerus confluebat.

3 Constabat inter omnes, quod iam ipse Caesar per exploratores cognoverat, dorsum esse eius iugi prope aequum, sed silvestre et angustum, qua esset aditus ad alteram partem oppidi;

4 huic loco vehementer illos timere nec iam aliter sentire, uno colle ab Romanis occupato, si alterum amisissent, quin paene circumvallati atque omni exitu et pabulatione interclusi viderentur: ad hunc muniendum locum omnes a Vercingetorige evocatos.

1
Haec cogitanti accidere visa est facultas bene rei gerendae.
   Nam cum in minora castra operis perspiciendi causa venisset,
animadvertit
   collem,
      qui ab hostibus tenebatur,
   nudatum hominibus,
      qui superioribus diebus vix prae multitudine cerni poterat.

2
Admiratus quaerit ex perfugis causam,
   quorum magnus ad eum cotidie numerus confluebat.

3
Constabat inter omnes,
   quod iam ipse Caesar per exploratores cognoverat,
   dorsum esse eius iugi prope aequum, sed silvestre et angustum,
      qua esset aditus ad alteram partem oppidi;

4
   huic loco vehementer illos timere
   nec iam aliter sentire,
      uno colle ab Romanis occupato,
         si alterum amisissent,
      quin paene circumvallati atque omni exitu et pabulatione interclusi viderentur:
   ad hunc muniendum locum omnes a Vercingetorige evocatos.