CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM VII, 43
 
1 Interim nuntio allato omnes eorum milites in potestate Caesaris teneri, concurrunt ad Aristium, nihil publico factum consilio demonstrant; quaestionem de bonis direptis decernunt,

2 Litavicci fatrumque bona publicant, legatos ad Caesarem sui purgandi gratia mittunt.

3 Haec faciunt recuperandorum suorum causa; sed contaminati facinore et capti compendio ex direptis bonis, quod ea res ad multos pertinebat, et timore poenae exterriti consilia clam de bello inire incipiunt civitatesque reliquas legationibus sollicitant.

4 Quae tametsi Caesar intellegebat, tamen, quam mitissime potest, legatos appellat: nihil se propter inscientiam levitatemque vulgi gravius de civitate iudicare neque de sua in Aeduos benevolentia deminuere.

5 Ipse maiorem Galliae motum exspectans, ne ab omnibus civitatibus circumsisteretur, consilia inibat, quemadmodum ab Gergovia discederet ac rursus omnem exercitum contraheret, ne profectio nata ab timore defectionis similis fugae videretur.

1
   Interim nuntio allato
      omnes eorum milites in potestate Caesaris teneri,
concurrunt ad Aristium,
   nihil publico factum consilio
demonstrant;
quaestionem de bonis direptis decernunt,

2
Litavicci fatrumque bona publicant,
legatos ad Caesarem sui purgandi gratia mittunt.

3
Haec faciunt recuperandorum suorum causa;
sed contaminati facinore et capti compendio ex direptis bonis,
   quod ea res ad multos pertinebat,
et timore poenae exterriti
consilia clam de bello inire incipiunt
civitatesque reliquas legationibus sollicitant.

4
  
Quae tametsi Caesar intellegebat,
tamen,
   quam mitissime potest,
legatos appellat:
   nihil se propter inscientiam levitatemque vulgi gravius de civitate iudicare
   neque de sua in Aeduos benevolentia deminuere.

5
Ipse maiorem Galliae motum exspectans,
   ne ab omnibus civitatibus circumsisteretur,
consilia inibat,
   quemadmodum ab Gergovia discederet
   ac rursus omnem exercitum contraheret,
      ne profectio nata ab timore defectionis similis fugae videretur.