1 Magna adfectus sollicitudine hoc nuntio
Caesar, quod semper Aeduorum civitati praecipue indulserat, nulla
interposita dubitatione legiones expeditas quattuor equitatumque omnem ex
castris educit;
2 nec fuit spatium tali tempore ad contrahenda castra, quod res posita in celeritate videbatur; Gaium Fabium legatum cum legionibus duabus castris praesidio relinquit. 3 Fratres Litavicci cum comprehendi iussisset, paulo ante reperit ad hostes fugisse. 4 Adhortatus milites, ne necessario tempore itineris labore permoveantur, cupidissimis omnibus progressus milia passuum XXV agmen Aeduorum conspicatus immisso equitatu iter eorum moratur atque impedit interdicitque omnibus, ne quemquam interficiant. 5 Eporedorigem et Viridomarum, quos illi interfectos existimabant, inter equites versari suosque appellare iubet. 6 His cognitis et Litavicci fraude perspecta Aedui manus tendere, deditionem significare et proiectis armis mortem deprecari incipiunt. 7 Litaviccus cum suis clientibus, quibus more Gallorum nefas est etiam in extrema fortuna deserere patronos, Gergoviam profugit. |
1 Magna adfectus sollicitudine hoc nuntio Caesar, quod semper Aeduorum civitati praecipue indulserat, nulla interposita dubitatione legiones expeditas quattuor equitatumque omnem ex castris educit; 2 3 4 5 6 7 |