1 Litaviccus accepto exercitu, cum milia
passuum circiter XXX ab Gergovia abesset, convocatis subito militibus
lacrimans, "Quo proficiscimur," inquit, "milites?
2 Omnis noster equitatus, omnis nobilitas interiit; principes civitatis, Eporedorix et Viridomarus, insimulati proditionis ab Romanis indicta causa interfecti sunt. 3 Haec ab ipsis cognoscite, qui ex ipsa caede fugerunt: nam ego fratribus atque omnibus meis propinquis interfectis dolore prohibeor, quae gesta sunt, pronuntiare." 4 Producuntur hi, quos ille edocuerat, quae dici vellet, atque eadem, quae Litaviccus pronuntiaverat, multitudini exponunt: 5 omnes equites Aeduorum interfectos, quod collocuti cum Arvernis dicerentur; ipsos se inter multitudinem militum occultasse atque ex media caede fugisse. 6 Conclamant Aedui et Litaviccum obsecrant, ut sibi consulat. "Quasi vero," inquit ille, "consili sit res, ac non necesse sit nobis Gergoviam contendere et cum Arvernis nosmet coniungere. 7 An dubitamus, quin nefario facinore admisso Romani iam ad nos interficiendos concurrant? 8 Proinde, si quid in nobis animi est, persequamur eorum mortem, qui indignissime interierunt, atque hos latrones interficiamus." Ostendit cives Romanos, qui eius praesidi fiducia una ierant: 9 continuo magnum numerum frumenti commeatusque diripit, ipsos crudeliter excruciatos interficit. 10 Nuntios tota civitate Aeduorum dimittit, in eodem mendacio de caede equitum et principum permanet; hortatur, ut simili ratione, atque ipse fecerit, suas iniurias persequantur. |
1 Litaviccus accepto exercitu, cum milia passuum circiter XXX ab Gergovia abesset, convocatis subito militibus lacrimans, "Quo proficiscimur," inquit, "milites? 2 3 4 5 6 7 8 9 10 |