CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM VII, 37
 
1 Dum haec ad Gergoviam geruntur, Convictolitavis Aeduus, cui magistratum adiudicatum a Caesare demonstravimus, sollicitatus ab Arvernis pecunia cum quibusdam adulescentibus colloquitur; quorum erat princeps Litaviccus atque eius fratres, amplissima familia nati adulescentes.

2 Cum his praemium communicat hortaturque, ut se liberos et imperio natos meminerint.

3 Unam esse Aeduorum civitatem, quae certissimam Galliae victoriam distineat; eius auctoritate reliquas contineri; qua traducta locum consistendi Romanis in Gallia non fore.

4 Esse nonnullo se Caesaris beneficio adfectum, sic tamen, ut iustissimam apud eum causam obtinuerit; sed plus communi libertati tribuere.

5 Cur enim potius Aedui de suo iure et de legibus ad Caesarem disceptatorem quam Romani ad Aeduos veniant?

6 Celeriter adulescentibus et oratione magistratus et praemio deductis, cum se vel principes eius consili fore profiterentur, ratio perficiendi quaerebatur, quod civitatem temere ad suscipiendum bellum adduci posse non confidebant.

7 Placuit, ut Litaviccus decem illis milibus, quae Caesari ad bellum mitterentur, praeficeretur atque ea ducenda curaret, fratresque eius ad Caesarem praecurrerent. Reliqua, qua ratione agi placeat, constituunt.

1
   Dum haec ad Gergoviam geruntur,
Convictolitavis Aeduus,
   cui magistratum adiudicatum a Caesare demonstravimus,
sollicitatus ab Arvernis pecunia
cum quibusdam adulescentibus colloquitur;
quorum erat princeps Litaviccus atque eius fratres,
amplissima familia nati adulescentes.

2
Cum his praemium communicat
hortaturque,
   ut
      se liberos et imperio natos
   meminerint.

3
  
Unam esse Aeduorum civitatem,
      quae certissimam Galliae victoriam distineat;
   eius auctoritate reliquas contineri;
      qua traducta
   locum consistendi Romanis in Gallia non fore.

4
  
Esse nonnullo se Caesaris beneficio adfectum,
   sic tamen,
      ut iustissimam apud eum causam obtinuerit;
   sed plus communi libertati tribuere.

5
   Cur enim potius Aedui de suo iure et de legibus ad Caesarem disceptatorem quam Romani ad Aeduos veniant?

6
   Celeriter adulescentibus et oratione magistratus et praemio deductis,
      cum
         se vel principes eius consili fore
      profiterentur,
ratio perficiendi quaerebatur,
   quod
      civitatem temere ad suscipiendum bellum adduci posse
   non confidebant.

7
Placuit,
   ut Litaviccus decem illis milibus,
      quae Caesari ad bellum mitterentur,
   praeficeretur
   atque ea ducenda curaret,
   fratresque eius ad Caesarem praecurrerent.
Reliqua,
   qua ratione agi placeat,
constituunt.