CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM VII, 36
 
1 Caesar ex eo loco quintis castris Gergoviam pervenit equestrique eo die proelio levi facto perspecto urbis situ, quae posita in altissimo monte omnes aditus difficiles habebat, de expugnatione desperavit, de obsessione non prius agendum constituit, quam rem frumentariam expedisset.

2 At Vercingetorix castris prope oppidum positis mediocribus circum se intervallis separatim singularum civitatum copias collocaverat atque omnibus eius iugi collibus occupatis, qua despici poterat, horribilem speciem praebebat;

3 principesque earum civitatum, quos sibi ad consilium capiendum delegerat, prima luce cotidie ad se convenire iubebat, seu quid communicandum, seu quid administrandum videretur;

4 neque ullum fere diem intermittebat, quin equestri proelio interiectis sagittariis, quid in quoque esset animi ac virtutis suorum, periclitaretur.

5 Erat e regione oppidi collis sub ipsis radicibus montis, egregie munitus atque ex omni parte circumcisus; quem si tenerent nostri, et aquae magna parte et pabulatione libera prohibituri hostes videbantur.

6 Sed is locus praesidio ab his non nimis firmo tenebatur.

7 Tamen silentio noctis Caesar ex castris egressus, priusquam subsidio ex oppido veniri posset, deiecto praesidio potitus loco duas ibi legiones collocavit fossamque duplicem duodenum pedum a maioribus castris ad minora perduxit, ut tuto ab repentino hostium incursu etiam singuli commeare possent.

1
Caesar ex eo loco quintis castris Gergoviam pervenit
   equestrique eo die proelio levi facto
   perspecto urbis situ,
      quae posita in altissimo monte omnes aditus difficiles habebat,
de expugnatione desperavit,
de obsessione non prius agendum constituit,
quam rem frumentariam expedisset.

2
At Vercingetorix
   castris prope oppidum positis
mediocribus circum se intervallis separatim singularum civitatum copias collocaverat
atque
   omnibus eius iugi collibus occupatis,
      qua despici poterat,
horribilem speciem praebebat;

3
   principesque earum civitatum,
      quos sibi ad consilium capiendum delegerat,
   prima luce cotidie ad se convenire
iubebat,
   seu quid communicandum,
   seu quid administrandum videretur;

4
neque ullum fere diem intermittebat,
   quin equestri proelio
      interiectis sagittariis,
      quid in quoque esset animi ac virtutis suorum,
   periclitaretur.

5
Erat e regione oppidi collis sub ipsis radicibus montis,
egregie munitus atque ex omni parte circumcisus;
   quem si tenerent nostri,
et aquae magna parte et pabulatione libera prohibituri hostes videbantur.

6
Sed is locus praesidio ab his non nimis firmo tenebatur.

7
Tamen silentio noctis Caesar ex castris egressus,
   priusquam subsidio ex oppido veniri posset,
   deiecto praesidio
potitus loco duas ibi legiones collocavit
fossamque duplicem duodenum pedum a maioribus castris ad minora perduxit,
   ut tuto ab repentino hostium incursu etiam singuli commeare possent.