CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM VII, 34
 
1 Hoc decreto interposito cohortatus Aeduos, ut controversiarum ac dissensionis obliviscerentur atque omnibus omissis his rebus huic bello servirent eaque, quae meruissent, praemia ab se devicta Gallia exspectarent equitatumque omnem et peditum milia decem sibi celeriter mitterent, quae in praesidiis rei frumentariae causa disponeret, exercitum in duas partes divisit:

2 quattuor legiones in Senones Parisiosque Labieno ducendas dedit, sex ipse in Arvernos ad oppidum Gergoviam secundum flumen Elaver duxit; equitatus partem illi attribuit, partem sibi reliquit.

3 Qua re cognita Vercingetorix omnibus interruptis eius fluminis pontibus ab altera fluminis parte iter facere coepit.

1
   Hoc decreto interposito
cohortatus Aeduos,
   ut controversiarum ac dissensionis obliviscerentur
   atque
      omnibus omissis his rebus
   huic bello servirent
   eaque,
      quae meruissent,
   praemia
      ab se devicta Gallia
   exspectarent
   equitatumque omnem et peditum milia decem sibi celeriter mitterent,
      quae in praesidiis rei frumentariae causa disponeret,
exercitum in duas partes divisit:

2
quattuor legiones in Senones Parisiosque Labieno ducendas dedit,
sex ipse in Arvernos ad oppidum Gergoviam secundum flumen Elaver duxit;
equitatus partem illi attribuit,
partem sibi reliquit.

3
   Qua re cognita
Vercingetorix
   omnibus interruptis eius fluminis pontibus
ab altera fluminis parte iter facere coepit.