1 Caesar, etsi a bello atque hoste
discedere detrimentosum esse existimabat, tamen non ignorans, quanta ex
dissensionibus incommoda oriri consuessent, ne tanta et tam coniuncta
populo Romano civitas, quam ipse semper aluisset omnibusque rebus ornasset,
ad vim atque arma descenderet, atque ea pars, quae minus sibi confideret,
auxilia a Vercingetorige arcesseret, huic rei praevertendum existimavit,
2 et, quod legibus Aeduorum eis, qui summum magistra tum obtinerent, excedere ex finibus non liceret, ne quid de iure aut de legibus eorum deminuisse videretur, ipse in Aeduos proficisci statuit senatumque omnem et, quos inter controversia esset, ad se Decetiam evocavit. 3 Cum prope omnis civitas eo convenisset docereturque paucis clam convocatis alio loco, alio tempore, atque oportuerit, fratrem a fratre renuntiatum, cum leges duo ex una familia vivo utroque non solum magistratus creari vetarent, sed etiam in senatu esse prohiberent, Cotum imperium deponere coegit, 4 Convictolitavem, qui per sacerdotes more civitatis intermissis magistratibus esset creatus, potestatem obtinere iussit. |
1 Caesar, etsi a bello atque hoste discedere detrimentosum esse existimabat, tamen non ignorans, quanta ex dissensionibus incommoda oriri consuessent, ne tanta et tam coniuncta populo Romano civitas, quam ipse semper aluisset omnibusque rebus ornasset, ad vim atque arma descenderet, atque ea pars, quae minus sibi confideret, auxilia a Vercingetorige arcesseret, huic rei praevertendum existimavit, 2 3 4 |