1 Fuit haec oratio non ingrata Gallis, et
maxime, quod ipse animo non defecerat tanto accepto incommodo neque se in
occultum abdiderat et conspectum multitudinis fugerat;
2 plusque animo providere et praesentire existimabatur, quod re integra primo incendendum Avaricum, post deserendum censuerat. 3 Itaque ut reliquorum imperatorum res adversae auctoritatem minuunt, sic huius ex contrario dignitas incommodo accepto in dies augebatur. 4 Simul in spem veniebant eius adfirmatione de reliquis adiungendis civitatibus; primumque eo tempore Galli castra munire instituerunt et sic sunt animo confirmati, homines insueti laboris, ut omnia, quae imperarentur, sibi patienda existimarent. |
1 Fuit haec oratio non ingrata Gallis, et maxime, quod ipse animo non defecerat tanto accepto incommodo neque se in occultum abdiderat et conspectum multitudinis fugerat; 2 3 4 |