1 Postero die concilio convocato consolatus
cohortatusque est, ne se admodum animo demitterent, ne perturbarentur
incommodo.
2 Non virtute neque in acie vicisse Romanos, sed artificio quodam et scientia oppugnationis, cuius rei fuerint ipsi imperiti. 3 Errare, si qui in bello omnes secundos rerum proventus exspectent. 4 Sibi numquam placuisse Avaricum defendi, cuius rei testes ipsos haberet; sed factum imprudentia Biturigum et nimia obsequentia reliquorum, uti hoc incommodum acciperetur. 5 Id tamen se celeriter maioribus commodis sanaturum. 6 Nam quae ab reliquis Gallis civitates dissentirent, has sua diligentia adiuncturum atque unum consilium totius Galliae effecturum, cuius consensui ne orbis quidem terrarum possit obsistere; idque se prope iam effectum habere. 7 Interea aequum esse ab eis communis salutis causa impetrari, ut castra munire instituerent, quo facilius repentinos hostium impetus sustinerent. |
1 Postero die concilio convocato consolatus cohortatusque est, ne se admodum animo demitterent, ne perturbarentur incommodo. 2 3 4 5 6 7 |