CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM VII, 26
 
1 Omnia experti Galli, quod res nulla successerat, postero die consilium ceperunt ex oppido profugere hortante et iubente Vercingetorige.

2 Id silentio noctis conati non magna iactura suorum sese effecturos sperabant, propterea quod neque longe ab oppido castra Vercingetorigis aberant et palus, quae perpetua intercedebat, Romanos ad insequendum tardabat.

3 Iamque hoc facere noctu apparabant, cum matres familiae repente in publicum procurrerunt flentesque proiectae ad pedes suorum omnibus precibus petierunt, ne se et communes liberos hostibus ad supplicium dederent, quos ad capiendam fugam naturae et virium infirmitas impediret.

4 Ubi eos in sententia perstare viderunt, quod plerumque in summo periculo timor misericordiam non recipit, conclamare et significare de fuga Romanis coeperunt.

5 Quo timore perterriti Galli, ne ab equitatu Romanorum viae praeoccuparentur, consilio destiterunt.

1
Omnia experti Galli,
   quod res nulla successerat,
postero die consilium ceperunt ex oppido profugere
   hortante et iubente Vercingetorige.

2
Id silentio noctis conati
   non magna iactura suorum sese effecturos
sperabant,
   propterea quod neque longe ab oppido castra Vercingetorigis aberant '
   et palus,
      quae perpetua intercedebat,
   Romanos ad insequendum tardabat.

3
Iamque hoc facere noctu apparabant,
   cum matres familiae repente in publicum procurrerunt
   flentesque proiectae ad pedes suorum omnibus precibus petierunt,
      ne se et communes liberos hostibus ad supplicium dederent,
         quos ad capiendam fugam naturae et virium infirmitas impediret.

4
  
Ubi
      eos in sententia perstare
   viderunt,
      quod plerumque in summo periculo timor misericordiam non recipit,
conclamare et significare de fuga Romanis coeperunt.

5
Quo timore perterriti Galli,
   ne ab equitatu Romanorum viae praeoccuparentur,
consilio destiterunt.