CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM VII, 23
 
1 Muri autem omnes Gallici hac fere forma sunt: Trabes derectae perpetuae in longitudinem paribus intervallis, distantes inter se binos pedes, in solo collocantur.

2 Hae revinciuntur introrsus et multo aggere vestiuntur: ea autem, quae diximus, intervalla grandibus in fronte saxis efferciuntur.

3 His collocatis et coagmentatis alius insuper ordo additur, ut idem illud intervallum servetur neque inter se contingant trabes, sed paribus intermissae spatiis singulae singulis saxis interiectis arte contineantur.

4 Sic deinceps omne opus contexitur, dum iusta muri altitudo expleatur.

5 Hoc cum in speciem varietatemque opus deforme non est alternis trabibus ac saxis, quae rectis lineis suos ordines servant, tum ad utilitatem et defensionem urbium summam habet opportunitatem, quod et ab incendio lapis et ab ariete materia defendit, quae perpetuis trabibus pedes quadragenos plerumque introrsus revincta neque perrumpi neque distrahi potest.

1
Muri autem omnes Gallici hac fere forma sunt:
Trabes derectae perpetuae in longitudinem paribus intervallis, distantes inter se binos pedes, in solo collocantur.

2
Hae revinciuntur introrsus
et multo aggere vestiuntur:
ea autem,
   quae diximus,
intervalla grandibus in fronte saxis efferciuntur.

3
  
His collocatis et coagmentatis
alius insuper ordo additur,
   ut idem illud intervallum servetur
   neque inter se contingant trabes,
   sed paribus intermissae spatiis singulae singulis saxis interiectis arte contineantur.

4
Sic deinceps omne opus contexitur,
   dum iusta muri altitudo expleatur.

5
Hoc cum in speciem varietatemque opus deforme non est alternis trabibus ac saxis,
   quae rectis lineis suos ordines servant,
tum
ad utilitatem et defensionem urbium summam habet opportunitatem,
   quod et ab incendio lapis et ab ariete materia defendit,
      quae perpetuis trabibus pedes quadragenos plerumque introrsus revincta neque perrumpi neque distrahi potest.