CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM VII, 22
 
1 Singulari militum nostrorum virtuti consilia cuiusque modi Gallorum occurrebant, ut est summae genus sollertiae atque ad omnia imitanda et efficienda, quae ab quoque traduntur, aptissimum.

2 Nam et laqueis falces avertebant, quas, cum destinaverant, tormentis introrsus reducebant, et aggerem cuniculis subtrahebant, eo scientius, quod apud eos magnae sunt ferrariae atque omne genus cuniculorum notum atque usitatum est.

3 Totum autem murum ex omni parte turribus contabulaverant atque has coriis intexerant.

4 Tum crebris diurnis nocturnisque eruptionibus aut aggeri ignem inferebant aut milites occupatos in opere adoriebantur, et nostrarum turrium altitudinem, quantum has cotidianus agger expresserat, commissis suarum turrium malis adaequabant,

5 et apertos cuniculos praeusta et praeacuta materia et pice fervefacta et maximi ponderis saxis morabantur moenibusque appropinquare prohibebant.

1
Singulari militum nostrorum virtuti consilia cuiusque modi Gallorum occurrebant,
   ut est summae genus sollertiae atque ad omnia imitanda et efficienda,
      quae ab quoque traduntur,
   aptissimum.

2
Nam et laqueis falces avertebant,
   quas,
      cum destinaverant,
   tormentis introrsus reducebant,
et aggerem cuniculis subtrahebant,
eo scientius,
   quod apud eos magnae sunt ferrariae
   atque omne genus cuniculorum notum atque usitatum est.

3
Totum autem murum ex omni parte turribus contabulaverant
atque has coriis intexerant.

4
Tum crebris diurnis nocturnisque eruptionibus aut aggeri ignem inferebant
aut milites occupatos in opere adoriebantur,
et nostrarum turrium altitudinem,
   quantum has cotidianus agger expresserat,
   commissis suarum turrium malis
adaequabant,

5
et apertos cuniculos praeusta et praeacuta materia et pice fervefacta et maximi ponderis saxis morabantur
moenibusque appropinquare prohibebant.