1 Conclamat omnis multitudo et suo more
armis concrepat, quod facere in eo consuerunt, cuius orationem approbant:
summum esse Vercingetorigem ducem, nec de eius fide dubitandum, nec maiore
ratione bellum administrari posse.
2 Statuunt, ut X milia hominum delecta ex omnibus copiis in oppidum mittantur, nec solis Biturigibus communem salutem committendam censent, quod paene in eo, si id oppidum retinuissent, summam victoriae constare intellegebant. |
1 Conclamat omnis multitudo et suo more armis concrepat, quod facere in eo consuerunt, cuius orationem approbant: summum esse Vercingetorigem ducem, nec de eius fide dubitandum, nec maiore ratione bellum administrari posse. 2 |