CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM VII, 19

 

1 Collis erat leniter ab infimo acclivis. Hunc ex omnibus fere partibus palus difficilis atque impedita cingebat non latior pedibus quinquaginta.

2 Hoc se colle interruptis pontibus Galli fiducia loci continebant generatimque distributi in civitates omnia vada ac saltus eius paludis obtinebant

3 sic animo parati, ut, si eam paludem Romani perrumpere conarentur, haesitantes premerent ex loco superiore; ut, qui propinquitatem loci videret, paratos prope aequo Marte ad dimicandum existimaret, qui iniquitatem condicionis perspiceret, inani simulatione sese ostentare cognosceret.

4 Indignantes milites Caesar, quod conspectum suum hostes perferre possent tantulo spatio interiecto, et signum proeli exposcentes edocet, quanto detrimento et quot virorum fortium morte necesse sit constare victoriam;

5 quos cum sic animo paratos videat, ut nullum pro sua laude periculum recusent, summae se iniquitatis condemnari debere, nisi eorum vitam sua salute habeat cariorem.

6 Sic milites consolatus eodem die reducit in castra reliquaque, quae ad oppugnationem pertinebant oppidi, administrare instituit.

1 
Collis erat leniter ab infimo acclivis. 
Hunc ex omnibus fere partibus palus difficilis atque impedita cingebat non latior pedibus quinquaginta.

2 
Hoc se colle 
     interruptis pontibus 
Galli fiducia loci continebant 
     generatimque distributi in civitates 
omnia vada ac saltus eius paludis obtinebant

3 
sic animo parati, 
     ut, 
          si eam paludem Romani perrumpere conarentur, 
     haesitantes premerent ex loco superiore; 
     ut, 
          qui propinquitatem loci videret, 
     paratos prope aequo Marte ad dimicandum existimaret, 
          qui iniquitatem condicionis perspiceret, 
     inani simulatione sese ostentare cognosceret.

4        Indignantes milites Caesar, 
               quod conspectum suum hostes perferre possent tantulo spatio interiecto, 
et signum proeli exposcentes edocet, 
     quanto detrimento 
     et quot virorum fortium morte necesse sit constare victoriam;

5        quos cum sic animo paratos videat, 
               ut nullum pro sua laude periculum recusent, 
     summae se iniquitatis condemnari debere, 
             nisi eorum vitam sua salute habeat cariorem.

6   Sic milites consolatus 
eodem die reducit in castra 
reliquaque, 
     quae ad oppugnationem pertinebant oppidi, 
administrare instituit.