CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM VII, 17

 

1 Castris ad eam partem oppidi positis Caesar, quae intermissa a flumine et a paludibus aditum, ut supra diximus, angustum habebat, aggerem apparare, vineas agere, turres duas constituere coepit: nam circumvallare loci natura prohibebat.

2 De re frumentaria Boios atque Haeduos adhortari non destitit; quorum alteri, quod nullo studio agebant, non multum adiuvabant, alteri non magnis facultatibus, quod civitas erat exigua et infirma, celeriter, quod habuerunt, consumpserunt.

3 Summa difficultate rei frumentariae adfecto exercitu tenuitate Boiorum, indiligentia Haeduorum, incendiis aedificiorum, usque eo, ut complures dies frumento milites caruerint et pecore ex longinquioribus vicis adacto extremam famem sustentarent, nulla tamen vox est ab eis audita populi Romani maiestate et superioribus victoriis indigna.

4 Quin etiam Caesar cum in opere singulas legiones appellaret et, si acerbius inopiam ferrent, se dimissurum oppugnationem diceret, universi ab eo, ne id faceret, petebant:

5 sic se complures annos illo imperante meruisse, ut nullam ignominiam acciperent, nusquam infecta re discederent:

6 hoc se ignominiae laturos loco, si inceptam oppugnationem reliquissent:

7 praestare omnes perferre acerbitates, quam non civibus Romanis, qui Cenabi perfidia Gallorum interissent, parentarent.

8 Haec eadem centurionibus tribunisque militum mandabant, ut per eos ad Caesarem deferrentur.

1    Castris ad eam partem oppidi positis 
Caesar, 
     quae intermissa a flumine et a paludibus aditum, 
          ut supra diximus, 
     angustum habebat, 
aggerem apparare, vineas agere, turres duas constituere coepit: 
nam circumvallare loci natura prohibebat.


De re frumentaria Boios atque Haeduos adhortari non destitit; 
quorum alteri, 
     quod nullo studio agebant, 
non multum adiuvabant, 
alteri non magnis facultatibus, 
     quod civitas erat exigua et infirma, 
celeriter, 
     quod habuerunt, 
consumpserunt.

3   Summa difficultate rei frumentariae adfecto exercitu 
                 tenuitate Boiorum, 
                 indiligentia Haeduorum, 
                 incendiis aedificiorum, 
     usque eo, 
          ut complures dies frumento milites caruerint 
          et 
               pecore ex longinquioribus vicis adacto 
          extremam famem sustentarent, 
nulla tamen vox est ab eis audita populi Romani maiestate et superioribus victoriis indigna.

4   Quin etiam Caesar 
     cum in opere singulas legiones appellaret 
     et, 
          si acerbius inopiam ferrent, 
          se dimissurum oppugnationem 
     diceret, 
universi ab eo, 
     ne id faceret, 
petebant:

5   sic se complures annos illo imperante meruisse, 
         ut nullam ignominiam acciperent, 
         nusquam infecta re discederent:

6   hoc se ignominiae laturos loco, 
         si inceptam oppugnationem reliquissent:

7   praestare omnes perferre acerbitates, 
          quam non civibus Romanis, 
               qui Cenabi perfidia Gallorum interissent, 
          parentarent.


Haec eadem centurionibus tribunisque militum mandabant, 
     ut per eos ad Caesarem deferrentur.