CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM VII, 15
 

1 Omnium consensu hac sententia probata uno die amplius XX urbes Biturigum incenduntur.

2 Hoc idem fit in reliquis civitatibus: in omnibus partibus incendia conspiciuntur; quae etsi magno cum dolore omnes ferebant, tamen hoc sibi solacii proponebant, quod se prope explorata victoria celeriter amissa reciperaturos confidebant.

3 Deliberatur de Avarico in communi concilio, incendi placeat an defendi.

4 Procumbunt omnibus Gallis ad pedes Bituriges, ne pulcherrimam prope totius Galliae urbem, quae praesidio et ornamento sit civitati, suis manibus succendere cogerentur:

5 facile se loci natura defensuros dicunt, quod prope ex omnibus partibus flumine et palude circumdata unum habeat et perangustum aditum.

6 Datur petentibus venia dissuadente primo Vercingetorige, post concedente et precibus ipsorum et misericordia vulgi. Defensores oppido idonei deliguntur.

1   Omnium consensu hac sententia probata 
uno die amplius XX urbes Biturigum incenduntur.

2 
Hoc idem fit in reliquis civitatibus: 
in omnibus partibus incendia conspiciuntur; 
     quae etsi magno cum dolore omnes ferebant, 
tamen hoc sibi solacii proponebant, 
     quod 
          se 
               prope explorata victoria 
          celeriter amissa reciperaturos 
     confidebant.

3 
Deliberatur de Avarico in communi concilio, 
     incendi placeat an defendi.

4 
Procumbunt omnibus Gallis ad pedes Bituriges, 
     ne pulcherrimam prope totius Galliae urbem, 
          quae praesidio et ornamento sit civitati, 
     suis manibus succendere cogerentur:

5   facile se loci natura defensuros 
dicunt, 
     quod 
          prope ex omnibus partibus flumine et palude circumdata 
     unum habeat et perangustum aditum.

6 
Datur petentibus venia 
     dissuadente primo Vercingetorige, 
     post concedente et precibus ipsorum et misericordia vulgi. 
Defensores oppido idonei deliguntur.