CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM VII, 14
 

1 Vercingetorix tot continuis incommodis Vellaunoduni, Cenabi, Novioduni acceptis suos ad concilium convocat.

2 Docet longe alia ratione esse bellum gerendum, atque antea gestum sit. Omnibus modis huic rei studendum, ut pabulatione et commeatu Romani prohibeantur.

3 Id esse facile, quod equitatu ipsi abundent et quod anni tempore subleventur.

4 Pabulum secari non posse; necessario dispersos hostes ex aedificiis petere: hos omnes cotidie ab equitibus deleri posse.

5 Praeterea salutis causa rei familiaris commoda neglegenda: vicos atque aedificia incendi oportere hoc spatio ab via quoque versus, quo pabulandi causa adire posse videantur.

6 Harum ipsis rerum copiam suppetere, quod, quorum in finibus bellum geratur, eorum opibus subleventur:

7 Romanos aut inopiam non laturos aut magno periculo longius ab castris processuros;

8 neque interesse, ipsosne interficiant, impedimentisne exuant, quibus amissis bellum geri non possit.

9 Praeterea oppida incendi oportere, quae non munitione et loci natura ab omni sint periculo tuta, neu suis sint ad detractandam militiam receptacula neu Romanis proposita ad copiam commeatus praedamque tollendam.

10 Haec si gravia aut acerba videantur, multo illa gravius aestimare, liberos, coniuges in servitutem abstrahi, ipsos interfici; quae sit necesse accidere victis.


Vercingetorix 
     tot continuis incommodis Vellaunoduni, 
                                          Cenabi, 
                                          Novioduni 
     acceptis 
suos ad concilium convocat.

2 Docet 
     longe alia ratione esse bellum gerendum, 
     atque antea gestum sit. 
     Omnibus modis huic rei studendum, 
          ut pabulatione et commeatu Romani prohibeantur.

3    Id esse facile, 
          quod equitatu ipsi abundent 
          et quod anni tempore subleventur.

4    Pabulum secari non posse; 
      necessario dispersos hostes ex aedificiis petere: 
      hos omnes cotidie ab equitibus deleri posse.

5    Praeterea salutis causa rei familiaris commoda neglegenda: 
      vicos atque aedificia incendi oportere hoc spatio ab via quoque versus, 
           quo pabulandi causa adire posse videantur.

6    Harum ipsis rerum copiam suppetere, 
          quod, 
               quorum in finibus bellum geratur, 
          eorum opibus subleventur:

7    Romanos aut inopiam non laturos 
                    aut magno periculo longius ab castris processuros;

8    neque interesse, 
            ipsosne interficiant, 
          impedimentisne exuant, 
               quibus amissis bellum geri non possit.

9    Praeterea oppida incendi oportere, 
          quae non munitione et loci natura ab omni sint periculo tuta, 
          neu suis sint ad detractandam militiam receptacula 
          neu Romanis proposita ad copiam commeatus praedamque tollendam.

10        Haec si gravia aut acerba videantur, 
     multo illa gravius aestimare, 
           liberos, coniuges in servitutem abstrahi, ipsos interfici; 
     quae sit necesse accidere victis.