CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM VII, 13
 

1 Caesar ex castris equitatum educi iubet, proelium equestre committit: laborantibus iam suis Germanos equites circiter CCCC summittit, quos ab initio habere secum instituerat.

2 Eorum impetum Galli sustinere non potuerunt atque in fugam coniecti multis amissis se ad agmen receperunt. Quibus profligatis rursus oppidani perterriti comprehensos eos, quorum opera plebem concitatam existimabant, ad Caesarem perduxerunt seseque ei dediderunt.

3 Quibus rebus confectis Caesar ad oppidum Avaricum, quod erat maximum munitissimumque in finibus Biturigum atque agri fertilissima regione, profectus est, quod eo oppido recepto civitatem Biturigum se in potestatem redacturum confidebat.


Caesar ex castris equitatum educi iubet, 
proelium equestre committit: 
laborantibus iam suis Germanos equites circiter CCCC summittit, 
     quos ab initio habere secum instituerat.


Eorum impetum Galli sustinere non potuerunt 
atque 
     in fugam coniecti 
     multis amissis 
se ad agmen receperunt. 
     Quibus profligatis 
rursus oppidani perterriti comprehensos eos, 
     quorum opera plebem concitatam existimabant, 
ad Caesarem perduxerunt 
seseque ei dediderunt.

3    Quibus rebus confectis 
Caesar ad oppidum Avaricum, 
     quod erat maximum munitissimumque in finibus Biturigum atque agri fertilissima regione, 
profectus est, 
     quod 
          eo oppido recepto 
          civitatem Biturigum se in potestatem redacturum
     confidebat.