CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM VII, 11
 
1 Altero die cum ad oppidum Senonum Vellaunodunum venisset, ne quem post se hostem relinqueret, quo expeditiore re frumentaria uteretur, oppugnare instituit idque biduo circumvallavit;

2 tertio die missis ex oppido legatis de deditione arma conferri, iumenta produci, sescentos obsides dari iubet.

3 Ea qui conficeret, C. Trebonium legatum relinquit. Ipse, ut quam primum iter faceret, Cenabum Carnutum proficiscitur;

4 qui tum primum allato nuntio de oppugnatione Vellaunoduni, cum longius eam rem ductum iri existimarent, praesidium Cenabi tuendi causa, quod eo mitterent, comparabant. Huc biduo pervenit.

5 Castris ante oppidum positis diei tempore exclusus in posterum oppugnationem differt, quaeque ad eam rem usui sint, militibus imperat

6 et, quod oppidum Cenabum pons fluminis Ligeris contingebat, veritus, ne noctu ex oppido profugerent, duas legiones in armis excubare iubet.

7 Cenabenses paulo ante mediam noctem silentio ex oppido egressi flumen transire coeperunt.

8 Qua re per exploratores nuntiata Caesar legiones, quas expeditas esse iusserat, portis incensis intromittit atque oppido potitur, perpaucis ex hostium numero desideratis, quin cuncti caperentur, quod pontis atque itinerum angustiae multitudinis fugam intercluserant.

9 Oppidum diripit atque incendit, praedam militibus donat, exercitum Ligerem traducit atque in Biturigum fines pervenit.

1     Altero die cum ad oppidum Senonum Vellaunodunum venisset, 
   
             ne quem post se hostem relinqueret, 
       quo expeditiore re frumentaria uteretur, 
oppugnare instituit 
idque biduo circumvallavit;

2     tertio die missis ex oppido legatis de deditione 
       arma conferri, 
       iumenta produci, 
       sescentos obsides dari 
iubet.

3     Ea qui conficeret, 
C. Trebonium legatum relinquit. 
Ipse, 
       ut quam primum iter faceret, 
Cenabum Carnutum proficiscitur;


qui tum primum allato nuntio de oppugnatione Vellaunoduni, 
        cum longius eam rem ductum iri existimarent, 
praesidium Cenabi tuendi causa, 
        quod eo mitterent, 
comparabant. 
Huc biduo pervenit.

5     Castris ante oppidum positis 
       diei tempore exclusus 
in posterum oppugnationem differt, 
       quaeque ad eam rem usui sint, 
militibus imperat

6 et, 
       quod oppidum Cenabum pons fluminis Ligeris contingebat, 
veritus, 
       ne noctu ex oppido profugerent, 
duas legiones in armis excubare iubet.

7 Cenabenses 
       paulo ante mediam noctem silentio ex oppido egressi 
flumen transire coeperunt.

8     Qua re per exploratores nuntiata 
Caesar legiones, 
       quas expeditas esse iusserat, 
       portis incensis 
intromittit 
atque oppido potitur, 
       perpaucis ex hostium numero desideratis, 
           quin cuncti caperentur, 
           quod pontis atque itinerum angustiae multitudinis fugam intercluserant.


Oppidum diripit atque incendit, 
praedam militibus donat, 
exercitum Ligerem traducit 
atque in Biturigum fines pervenit.