1 Magnam haec res Caesari difficultatem ad consilium
capiendum adferebat, si reliquam partem hiemis uno loco legiones contineret,
ne stipendiariis Haeduorum expugnatis cuncta Gallia deficeret, quod nullum
amicis in eo praesidium videretur positum esse; si maturius ex hibernis
educeret, ne ab re frumentaria duris subvectionibus laboraret.
2 Praestare visum est tamen omnis difficultates perpeti, quam tanta contumelia accepta omnium suorum voluntates alienare. 3 Itaque cohortatus Haeduos de supportando commeatu praemittit ad Boios, qui de suo adventu doceant hortenturque, ut in fide maneant atque hostium impetum magno animo sustineant. 4 Duabus Agedinci legionibus atque impedimentis totius exercitus relictis ad Boios proficiscitur. |
1 Magnam haec res Caesari difficultatem ad consilium capiendum adferebat, si reliquam partem hiemis uno loco legiones contineret, ne stipendiariis Haeduorum expugnatis cuncta Gallia deficeret, quod nullum amicis in eo praesidium videretur positum esse; si maturius ex hibernis educeret, ne ab re frumentaria duris subvectionibus laboraret. 2 Praestare visum est tamen
3 Itaque cohortatus Haeduos
de supportando commeatu
4 Duabus Agedinci
legionibus atque impedimentis totius exercitus relictis
|