CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM VII, 9
 
1 At Caesar biduum in his locis moratus, quod haec de Vercingetorige usu ventura opinione praeceperat, per causam supplementi equitatusque cogendi ab exercitu discedit; Brutum adulescentem his copiis praeficit;

2 hunc monet, ut in omnes partes equites quam latissime pervagentur: daturum se operam, ne longius triduo ab castris absit.

3 His constitutis rebus suis inopinantibus quam maximis potest itineribus Viennam pervenit.

4 Ibi nactus recentem equitatum, quem multis ante diebus eo praemiserat, neque diurno neque nocturno itinere intermisso per fines Haeduorum in Lingones contendit, ubi duae legiones hiemabant, ut, si quid etiam de sua salute ab Haeduis iniretur consili, celeritate praecurreret.

5 Eo cum pervenisset, ad reliquas legiones mittit priusque omnes in unum locum cogit, quam de eius adventu Arvernis nuntiari posset.

6 Hac re cognita Vercingetorix rursus in Bituriges exercitum reducit atque inde profectus Gorgobinam, Boiorum oppidum, quos ibi Helvetico proelio victos Caesar collocaverat Haeduisque attribuerat, oppugnare instituit.


At Caesar biduum in his locis moratus,

            quod
                     haec de Vercingetorige usu ventura
            opinione praeceperat,
per causam supplementi equitatusque cogendi ab exercitu discedit;
Brutum adulescentem his copiis praeficit;


hunc monet,

        ut in omnes partes equites quam latissime pervagentur:
        daturum se operam,
                ne longius triduo ab castris absit.

3     His constitutis rebus
       suis inopinantibus
       quam maximis potest itineribus
Viennam pervenit.

4     Ibi nactus recentem equitatum,
                quem multis ante diebus eo praemiserat,
       neque diurno
       neque nocturno itinere intermisso
per fines Haeduorum in Lingones contendit,
       ubi duae legiones hiemabant,
                ut,
                        si quid etiam de sua salute ab Haeduis iniretur consili,
                celeritate praecurreret.

5     Eo cum pervenisset,
ad reliquas legiones mittit
+ priusque omnes in unum locum cogit,
        quam de eius adventu Arvernis nuntiari posset.

6     Hac re cognita
Vercingetorix rursus in Bituriges exercitum reducit
+     atque inde profectus
Gorgobinam, Boiorum oppidum,
        quos ibi
                Helvetico proelio victos
        Caesar collocaverat
        + Haeduisque attribuerat,
oppugnare instituit.