CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM VII, 5
 
1 His suppliciis celeriter coacto exercitu Lucterium Cadurcum, summae hominem audaciae, cum parte copiarum in Rutenos mittit; ipse in Bituriges proficiscitur.

2 Eius adventu Bituriges ad Haeduos, quorum erant in fide, legatos mittunt subsidium rogatum, quo facilius hostium copias sustinere possint.

3 Haedui de consilio legatorum, quos Caesar ad exercitum reliquerat, copias equitatus peditatusque subsidio Biturigibus mittunt.

4 Qui cum ad flumen Ligerim venissent, quod Bituriges ab Haeduis dividit, paucos dies ibi morati neque flumen transire ausi domum revertuntur

5 legatisque nostris renuntiant se Biturigum perfidiam veritos revertisse, quibus id consili fuisse cognoverint, ut, si flumen transissent, una ex parte ipsi, altera Arverni se circumsisterent.

6 Id eane de causa, quam legatis pronuntiarunt, an perfidia adducti fecerint, quod nihil nobis constat, non videtur pro certo esse proponendum. Bituriges eorum discessu statim cum Arvernis iunguntur.

1     His suppliciis celeriter coacto exercitu
Lucterium Cadurcum, summae hominem audaciae, cum parte copiarum in Rutenos mittit;
ipse in Bituriges proficiscitur.

2 
Eius adventu Bituriges ad Haeduos,

        quorum erant in fide,
legatos mittunt subsidium rogatum,
        quo facilius hostium copias sustinere possint.

3 
Haedui de consilio legatorum,

        quos Caesar ad exercitum reliquerat,
copias equitatus peditatusque subsidio Biturigibus mittunt.

4      Qui cum ad flumen Ligerim venissent,
                quod Bituriges ab Haeduis dividit,
        paucos dies ibi morati
        + neque flumen transire ausi
domum revertuntur

5 
+ legatisque nostris renuntiant

        se
                Biturigum perfidiam veritos
        revertisse,
                quibus id consili fuisse cognoverint,
                        ut,
                                si flumen transissent,
                        una ex parte         ipsi,
                        altera                   Arverni se circumsisterent.

6     Id eane de causa,
                quam legatis pronuntiarunt,
       an perfidia adducti fecerint,
                quod nihil nobis constat,
non videtur pro certo esse proponendum.
Bituriges eorum discessu statim cum Arvernis iunguntur.