1 Simili ratione ibi Vercingetorix, Celtilli filius,
Arvernus, summae potentiae adulescens, cuius pater principatum Galliae
totius obtinuerat et ob eam causam, quod regnum appetebat, ab civitate
erat interfectus, convocatis suis clientibus facile incendit. Cognito eius
consilio ad arma concurritur.
2 Prohibetur ab Gobannitione, patruo suo, reliquisque principibus, qui hanc temptandam fortunam non existimabant; expellitur ex oppido Gergovia; 3 non desistit tamen atque in agris habet dilectum egentium ac perditorum. Hac coacta manu, quoscumque adit ex civitate, ad suam sententiam perducit; 4 hortatur, ut communis libertatis causa arma capiant, magnisque coactis copiis adversarios suos, a quibus paulo ante erat eiectus, expellit ex civitate. Rex ab suis appellatur. 5 Dimittit quoqueversus legationes; obtestatur, ut in fide maneant. 6 Celeriter sibi Senones, Parisios, Pictones, Cadurcos, Turonos, Aulercos, Lemovices, Andos reliquosque omnes, qui Oceanum attingunt, adiungit: omnium consensu ad eum defertur imperium. 7 Qua oblata potestate omnibus his civitatibus obsides imperat, certum numerum militum ad se celeriter adduci iubet, 8 armorum, quantum quaeque civitas domi quodque ante tempus efficiat, constituit; inprimis equitatui studet. 9 Summae diligentiae summam imperi severitatem addit; magnitudine supplici dubitantes cogit. 10 Nam maiore commisso delicto igni atque omnibus tormentis necat, leviore de causa auribus desectis aut singulis effossis oculis domum remittit, ut sint reliquis documento et magnitudine poenae perterreant alios. |
1 Simili ratione ibi Vercingetorix, Celtilli filius, Arvernus, summae potentiae adulescens, cuius pater principatum Galliae totius obtinuerat + et ob eam causam, quod regnum appetebat, ab civitate erat interfectus, convocatis suis clientibus facile incendit. Cognito eius consilio ad arma concurritur. 2 3 4 5 6 7 Qua oblata potestate
8 armorum,
9 10 Nam maiore commisso delicto
|