CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 6, 44
 
1 Tali modo vastatis regionibus exercitum Caesar duarum cohortium damno Durocortorum Remorum reducit concilioque in eum locum Galliae indicto de coniuratione Senonum et Carnutum quaestionem habere instituit et de Accone, qui princeps eius consili fuerat, graviore sententia pronuntiata more maiorum supplicium sumpsit. 

2 Nonnulli iudicium veriti profugerunt. 

3 Quibus cum aqua atque igni interdixisset, duas legiones ad fines Treverorum, duas in Lingonibus, sex reliquas in Senonum finibus Agedinci in hibernis collocavit frumentoque exercitui proviso, ut instituerat, in Italiam ad conventus agendos profectus est.


   Tali modo vastatis regionibus 
exercitum Caesar duarum cohortium damno Durocortorum Remorum reducit 
   concilioque in eum locum Galliae indicto 
de coniuratione Senonum et Carnutum quaestionem habere instituit 
et de Accone, 
   qui princeps eius consili fuerat, 
   graviore sententia pronuntiata 
more maiorum supplicium sumpsit. 


Nonnulli iudicium veriti profugerunt. 


   Quibus cum aqua atque igni interdixisset, 
duas legiones ad fines Treverorum, duas in Lingonibus, sex reliquas in Senonum finibus Agedinci in hibernis collocavit 
   frumentoque exercitui proviso, 
   ut instituerat, 
in Italiam ad conventus agendos profectus est.