CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 6, 43
 
1 Caesar rursus ad vexandos hostes profectus magno coacto numero ex finitimis civitatibus in omnes partes dimittit. 

2 Omnes vici atque omnia aedificia, quae quisque conspexerat, incendebantur; praeda ex omnibus locis agebatur; 

3 frumenta non solum tanta multitudine iumentorum atque hominum consumebantur, sed etiam anni tempore atque imbribus procubuerant ut, si qui etiam in praesentia se occultassent, tamen his deducto exercitu rerum omnium inopia pereundum videretur. 

4 Ac saepe in eum locum ventum est tanto in omnes partes diviso equitatu, ut modo visum ab se Ambiorigem in fuga circumspicerent captivi nec plane etiam abisse ex conspectu contenderent, ut spe consequendi illata atque infinito labore suscepto, qui se summam ab Caesare gratiam inituros putarent, paene naturam studio vincerent, semperque paulum ad summam felicitatem defuisse videretur, 

5 atque ille latebris aut saltibus se eriperet et noctu occultatus alias regiones partesque peteret non maiore equitum praesidio quam quattuor, quibus solis vitam suam committere audebat.


Caesar rursus ad vexandos hostes profectus 
   magno coacto numero ex finitimis civitatibus
 in omnes partes dimittit. 


Omnes vici atque omnia aedificia, 
   quae quisque conspexerat, 
incendebantur; 
praeda ex omnibus locis agebatur; 


frumenta non solum tanta multitudine iumentorum atque hominum consumebantur, 
sed etiam anni tempore atque imbribus procubuerant, 
   ut, 
      si qui etiam in praesentia se occultassent, 
   tamen his 
      deducto exercitu 
   rerum omnium inopia pereundum videretur. 


Ac saepe in eum locum ventum est 
   tanto in omnes partes diviso equitatu, 
   ut modo visum ab se Ambiorigem in fuga circumspicerent captivi 
   nec plane etiam abisse ex conspectu contenderent, 
   ut 
      spe consequendi illata 
      atque infinito labore suscepto, 
      qui se summam ab Caesare gratiam inituros putarent, 
   paene naturam studio vincerent
   semperque paulum ad summam felicitatem defuisse videretur, 


   atque ille latebris aut saltibus se eriperet 
   et noctu occultatus alias regiones partesque peteret non maiore equitum praesidio quam quattuor, 
      quibus solis vitam suam committere audebat.