1 Interim confecta frumentatione milites nostri clamorem exaudiunt:
praecurrunt equites; quanto res sit in periculo, cognoscunt.
2 Hic vero nulla munitio est quae perterritos recipiat: modo conscripti atque usus militaris imperiti ad tribunum militum centurionesque ora convertunt; quid ab his praecipiatur exspectant. 3 Nemo est tam fortis, quin rei novitate perturbetur. 4 Barbari signa procul conspicati oppugnatione desistunt: redisse primo legiones credunt, quas longius discessisse ex captivis cognoverant; postea dispecta paucitate ex omnibus partibus impetum faciunt. |
1 Interim confecta frumentatione milites nostri clamorem exaudiunt: praecurrunt equites; quanto res sit in periculo, cognoscunt. 2 3 Nemo est tam fortis, quin rei novitate perturbetur. 4 |