CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 6, 38
 
1 Erat aeger cum praesidio relictus Publius Sextius Baculus, qui primum pilum ad Caesarem duxerat, cuius mentionem superioribus proeliis fecimus, ac diem iam quintum cibo caruerat. 

2 Hic diffisus suae atque omnium saluti inermis ex tabernaculo prodit: videt imminere hostes atque in summo esse rem discrimine: capit arma a proximis atque in porta consistit. 

3 Consequuntur hunc centuriones eius cohortis quae in statione erat: paulisper una proelium sustinent. 

4 Relinquit animus Sextium gravibus acceptis vulneribus: aegre per manus tractus servatur. 

5 Hoc spatio interposito reliqui sese confirmant tantum, ut in munitionibus consistere audeant speciemque defensorum praebeant.

1 
Erat aeger cum praesidio relictus Publius Sextius Baculus, 
   qui primum pilum ad Caesarem duxerat, 
   cuius mentionem superioribus proeliis fecimus, 
ac diem iam quintum cibo caruerat. 

2 
Hic diffisus suae atque omnium saluti inermis ex tabernaculo prodit: 
videt 
   imminere hostes 
   atque in summo esse rem discrimine: 
capit arma a proximis 
atque in porta consistit. 

3 
Consequuntur hunc centuriones eius cohortis, 
   quae in statione erat: 
paulisper una proelium sustinent. 

4 
Relinquit animus Sextium 
   gravibus acceptis vulneribus: 
aegre per manus tractus servatur. 

5 
   Hoc spatio interposito 
reliqui sese confirmant tantum, 
   ut in munitionibus consistere audeant 
   speciemque defensorum praebeant.