CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 6, 37
 
1 Hoc ipso tempore et casu Germani equites interveniunt protinusque eodem illo, quo venerant, cursu ab decumana porta in castra irrumpere conantur, 

2 nec prius sunt visi obiectis ab ea parte silvis, quam castris appropinquarent, usque eo, ut, qui sub vallo tenderent mercatores, recipiendi sui facultatem non haberent. Inopinantes nostri re nova perturbantur, 

3 ac vix primum impetum cohors in statione sustinet. 

4 Circumfunduntur ex reliquis hostes partibus, si quem aditum reperire possent. 

5 Aegre portas nostri tuentur, reliquos aditus locus ipse per se munitioque defendit. 

6 Totis trepidatur castris, atque alius ex alio causam tumultus quaerit; neque quo signa ferantur neque quam in partem quisque conveniat provident. 

7 Alius iam castra capta pronuntiat, alius deleto exercitu atque imperatore victores barbaros venisse contendit; 

8 plerique novas sibi ex loco religiones fingunt Cottaeque et Tituri calamitatem, qui in eodem occiderint castello, ante oculos ponunt. 

9 Tali timore omnibus perterritis confirmatur opinio barbaris, ut ex captivo audierant, nullum esse intus praesidium. 

10 Perrumpere nituntur seque ipsi adhortantur, ne tantam fortunam ex manibus dimittant.

1 
Hoc ipso tempore et casu Germani equites interveniunt 
protinusque eodem illo, 
   quo venerant, 
cursu ab decumana porta in castra irrumpere conantur, 

2 
nec prius sunt visi 
   obiectis ab ea parte silvis, 
   quam castris appropinquarent, 
usque eo, 
   ut, 
      qui sub vallo tenderent mercatores, 
   recipiendi sui facultatem non haberent. 

3 
Inopinantes nostri re nova perturbantur, 
ac vix primum impetum cohors in statione sustinet. 

4 
Circumfunduntur ex reliquis hostes partibus, 
   si quem aditum reperire possent. 

5 
Aegre portas nostri tuentur, 
reliquos aditus locus ipse per se munitioque defendit. 

6 
Totis trepidatur castris, 
atque alius ex alio causam tumultus quaerit; 
   neque quo signa ferantur 
   neque quam in partem quisque conveniat, 
provident. 

7 
Alius iam castra capta pronuntiat, 
alius 
      deleto exercitu atque imperatore 
   victores barbaros venisse 
contendit; 

8 
plerique novas sibi ex loco religiones fingunt 
Cottaeque et Tituri calamitatem, 
   qui in eodem occiderint castello, 
ante oculos ponunt. 

9 
   Tali timore omnibus perterritis 
confirmatur opinio barbaris, 
   ut ex captivo audierant, 
   nullum esse intus praesidium. 

10 
Perrumpere nituntur 
seque ipsi adhortantur, 
   ne tantam fortunam ex manibus dimittant.