CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 6, 36
 
1 Cicero, qui omnes superiores dies praeceptis Caesaris cum summa diligentia milites in castris continuisset ac ne calonem quidem quemquam extra munitionem egredi passus esset, septimo die diffidens de numero dierum Caesarem fidem servaturum, quod longius progressum audiebat, neque ulla de reditu eius fama adferebatur, 

2 simul eorum permotus vocibus, qui illius patientiam paene obsessionem appellabant, siquidem ex castris egredi non liceret, nullum eiusmodi casum exspectans, quo novem oppositis legionibus maximoque equitatu dispersis ac paene deletis hostibus in milibus passuum tribus offendi posset, quinque cohortes frumentatum in proximas segetes mittit, quas inter et castra unus omnino collis intererat. 

3 Complures erant ex legionibus aegri relicti; ex quibus qui hoc spatio dierum convaluerant, circiter CCC, sub vexillo una mittuntur; magna praeterea multitudo calonum, magna vis iumentorum, quae in castris subsederant, facta potestate sequitur.


Cicero, 
   qui omnes superiores dies praeceptis Caesaris cum summa diligentia milites in castris continuisset 
   ac ne calonem quidem quemquam extra munitionem egredi passus esset, 
septimo die diffidens 
   de numero dierum Caesarem fidem servaturum, 
      quod longius progressum audiebat
      neque ulla de reditu eius fama adferebatur, 


simul eorum permotus vocibus, 
   qui illius patientiam paene obsessionem appellabant, 
      siquidem ex castris egredi non liceret, 
nullum eiusmodi casum exspectans, 
   quo 
      novem oppositis legionibus maximoque equitatu 
      dispersis ac paene deletis hostibus 
   in milibus passuum tribus offendi posset, 
quinque cohortes frumentatum in proximas segetes mittit, 
   quas inter et castra unus omnino collis intererat. 


Complures erant ex legionibus aegri relicti; 
ex quibus, 
   qui hoc spatio dierum convaluerant, 
circiter CCC, sub vexillo una mittuntur; 
magna praeterea multitudo calonum, 
magna vis iumentorum, 
   quae in castris subsederant, 
   facta potestate
sequitur.