CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 6, 35
 
1 Haec in omnibus Eburonum partibus gerebantur, diesque appetebat septimus, quem ad diem Caesar ad impedimenta legionemque reverti constituerat. 

2 Hic, quantum in bello fortuna possit et quantos adferat casus, cognosci potuit. 

3 Dissipatis ac perterritis hostibus, ut demonstravimus, manus erat nulla, quae parvam modo causam timoris adferret. 

4 Trans Rhenum ad Germanos pervenit fama diripi Eburones atque ultro omnes ad praedam evocari. 

5 Cogunt equitum duo milia Sugambri, qui sunt proximi Rheno, a quibus receptos ex fuga Tencteros atque Vsipetes supra docuimus. 

6 Transeunt Rhenum navibus ratibusque triginta milibus passuum infra eum locum, ubi pons erat perfectus praesidiumque ab Caesare relictum: primos Eburonum fines adeunt; multos ex fuga dispersos excipiunt, magno pecoris numero, cuius sunt cupidissimi barbari, potiuntur. 

7 Invitati praeda longius procedunt. Non hos palus in bello latrociniisque natos, non silvae morantur. Quibus in locis sit Caesar, ex captivis quaerunt; profectum longius reperiunt omnemque exercitum discessisse cognoscunt. 

8 Atque unus ex captivis "Quid vos," inquit, "hanc miseram ac tenuem sectamini praedam, quibus licet iam esse fortunatissimos? 

9 Tribus horis Aduatucam venire potestis: huc omnes suas fortunas exercitus Romanorum contulit: praesidi tantum est, ut ne murus quidem cingi possit, neque quisquam egredi extra munitiones audeat." 

10 Oblata spe Germani, quam nacti erant praedam, in occulto relinquunt; ipsi Aduatucam contendunt usi eodem duce, cuius haec indicio cognoverant.

1 
Haec in omnibus Eburonum partibus gerebantur, 
diesque appetebat septimus, 
   quem ad diem Caesar ad impedimenta legionemque reverti constituerat. 

2 
Hic, 
   quantum in bello fortuna possit 
   et quantos adferat casus, 
cognosci potuit. 

3 
   Dissipatis ac perterritis hostibus, 
      ut demonstravimus, 
manus erat nulla, 
   quae parvam modo causam timoris adferret. 

4 
Trans Rhenum ad Germanos pervenit fama
   diripi Eburones 
   atque ultro omnes ad praedam evocari. 

5 
Cogunt equitum duo milia Sugambri, 
   qui sunt proximi Rheno, 
   a quibus receptos ex fuga Tencteros atque Vsipetes supra docuimus. 

6 
Transeunt Rhenum navibus ratibusque triginta milibus passuum infra eum locum, 
   ubi pons erat perfectus 
   praesidiumque ab Caesare relictum: 
primos Eburonum fines adeunt; 
multos ex fuga dispersos excipiunt, 
magno pecoris numero, 
   cuius sunt cupidissimi barbari, 
potiuntur. 

7 
Invitati praeda longius procedunt. 
Non hos palus in bello latrociniisque natos, non silvae morantur. 
   Quibus in locis sit Caesar, 
ex captivis quaerunt; 
profectum longius reperiunt 
omnemque exercitum discessisse cognoscunt. 

8 
Atque unus ex captivis 
"Quid vos," 
inquit, 
"hanc miseram ac tenuem sectamini praedam, 
   quibus licet iam esse fortunatissimos? 

9 
Tribus horis Aduatucam venire potestis: 
huc omnes suas fortunas exercitus Romanorum contulit: 
praesidi tantum est, 
   ut ne murus quidem cingi possit, 
   neque quisquam egredi extra munitiones audeat." 

10 
   Oblata spe 
Germani, 
   quam nacti erant praedam, 
in occulto relinquunt; 
ipsi Aduatucam contendunt usi eodem duce, 
   cuius haec indicio cognoverant.