CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 6, 31
 
1 Ambiorix copias suas iudicione non conduxerit, quod proelio dimicandum non existimarit, an tempore exclusus et repentino equitum adventu prohibitus, cum reliquum exercitum subsequi crederet, dubium est. 

2 Sed certe dimissis per agros nuntiis sibi quemque consulere iussit. Quorum pars in Arduennam silvam, pars in continentes paludes profugit; 

3 qui proximi Oceano fuerunt, his insulis sese occultaverunt, quas aestus efficere consuerunt: 

4 multi ex suis finibus egressi se suaque omnia alienissimis crediderunt. 

5 Catuvolcus, rex dimidiae partis Eburonum, qui una cum Ambiorige consilium inierat, aetate iam confectus, cum laborem aut belli aut fugae ferre non posset, omnibus precibus detestatus Ambiorigem, qui eius consilii auctor fuisset, taxo, cuius magna in Gallia Germaniaque copia est, se exanimavit.


   Ambiorix copias suas iudicione non conduxerit, 
      quod proelio dimicandum non existimarit, 
   an tempore exclusus et repentino equitum adventu prohibitus, 
      cum reliquum exercitum subsequi crederet, 
dubium est. 


Sed certe 
   dimissis per agros nuntiis 
sibi quemque consulere iussit. 
Quorum pars in Arduennam silvam, 
pars in continentes paludes profugit; 


   qui proximi Oceano fuerunt, 
his insulis sese occultaverunt, 
   quas aestus efficere consuerunt: 


multi ex suis finibus egressi se suaque omnia alienissimis crediderunt. 


Catuvolcus, rex dimidiae partis Eburonum, 
   qui una cum Ambiorige consilium inierat, 
aetate iam confectus, 
   cum laborem aut belli aut fugae ferre non posset, 
omnibus precibus detestatus Ambiorigem, 
   qui eius consilii auctor fuisset, 
taxo, 
   cuius magna in Gallia Germaniaque copia est, 
se exanimavit.