CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 6, 29
 
1 Caesar, postquam per Vbios exploratores comperit Suebos sese in silvas recepisse, inopiam frumenti veritus, quod, ut supra demonstravimus, minime omnes Germani agriculturae student, constituit non progredi longius; 

2 sed, ne omnino metum reditus sui barbaris tolleret atque ut eorum auxilia tardaret, reducto exercitu partem ultimam pontis, quae ripas Vbiorum contingebat, in longitudinem pedum ducentorum rescindit atque in extremo ponte turrim tabulatorum quattuor constituit praesidiumque cohortium duodecim pontis tuendi causa ponit magnisque eum locum munitionibus firmat. 

3 Ei loco praesidioque Gaium Volcatium Tullum adulescentem praefecit. 

4 Ipse, cum maturescere frumenta inciperent, ad bellum Ambiorigis profectus per Arduennam silvam, quae est totius Galliae maxima atque ab ripis Rheni finibusque Treverorum ad Nervios pertinet milibusque amplius quingentis in longitudinem patet, Lucium Minucium Basilum cum omni equitatu praemittit, si quid celeritate itineris atque opportunitate temporis proficere possit; 

5 monet, ut ignes in castris fieri prohibeat, ne qua eius adventus procul significatio fiat: sese confestim subsequi dicit.


Caesar, 
   postquam per Vbios exploratores comperit 
      Suebos sese in silvas recepisse, 
inopiam frumenti veritus, 
   quod, 
      ut supra demonstravimus, 
   minime omnes Germani agriculturae student, 
constituit non progredi longius; 


sed, 
   ne omnino metum reditus sui barbaris tolleret 
   atque ut eorum auxilia tardaret, 
   reducto exercitu 
partem ultimam pontis, 
   quae ripas Vbiorum contingebat, 
in longitudinem pedum ducentorum rescindit 
atque in extremo ponte turrim tabulatorum quattuor constituit 
praesidiumque cohortium duodecim pontis tuendi causa ponit 
magnisque eum locum munitionibus firmat. 


Ei loco praesidioque Gaium Volcatium Tullum adulescentem praefecit. 


Ipse, 
   cum maturescere frumenta inciperent, 
ad bellum Ambiorigis profectus per Arduennam silvam, 
   quae est totius Galliae maxima 
   atque ab ripis Rheni finibusque Treverorum ad Nervios pertinet 
   milibusque amplius quingentis in longitudinem patet, 
Lucium Minucium Basilum cum omni equitatu praemittit, 
   si quid celeritate itineris atque opportunitate temporis proficere possit; 


monet, 
   ut ignes in castris fieri prohibeat, 
      ne qua eius adventus procul significatio fiat: 
sese confestim subsequi dicit.