CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 6, 28
 
1 Tertium est genus eorum, qui uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri. 

2 Magna vis eorum est et magna velocitas, neque homini neque ferae, quam conspexerunt, parcunt. 

3 Hos studiose foveis captos interficiunt. Hoc se labore durant adulescentes atque hoc genere venationis exercent, et, qui plurimos ex his interfecerunt, relatis in publicum cornibus, quae sint testimonio, magnam ferunt laudem. 

4 Sed adsuescere ad homines et mansuefieri ne parvuli quidem excepti possunt. 

5 Amplitudo cornuum et figura et species multum a nostrorum boum cornibus differt. 

6 Haec studiose conquisita ab labris argento circumcludunt atque in amplissimis epulis pro poculis utuntur.


Tertium est genus eorum, 
   qui uri appellantur. 
Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri. 


Magna vis eorum est et magna velocitas, 
neque homini neque ferae, 
   quam conspexerunt, 
parcunt. 


Hos studiose foveis captos interficiunt. 
Hoc se labore durant adulescentes 
atque hoc genere venationis exercent, 
et, 
   qui plurimos ex his interfecerunt, 
   relatis in publicum cornibus, 
      quae sint testimonio, 
magnam ferunt laudem. 


Sed adsuescere ad homines et mansuefieri ne parvuli quidem excepti possunt. 


Amplitudo cornuum et figura et species multum a nostrorum boum cornibus differt. 


Haec studiose conquisita ab labris argento circumcludunt 
atque in amplissimis epulis pro poculis utuntur.