CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 6, 27
 
1 Sunt item, quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura et varietas pellium, sed magnitudine paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et crura sine nodis articulisque habent neque quietis causa procumbunt neque, si quo adflictae casu conciderunt, erigere sese aut sublevare possunt. 

2 His sunt arbores pro cubilibus: ad eas se applicant atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt. 

3 Quarum ex vestigiis cum est animadversum a venatoribus, quo se recipere consuerint, omnes eo loco aut ab radicibus subruunt aut accidunt arbores, tantum ut summa species earum stantium relinquatur. 

4 Huc cum se consuetudine reclinaverunt, infirmas arbores pondere adfligunt atque una ipsae concidunt.


Sunt item, 
   quae appellantur alces. 
Harum est consimilis capris figura et varietas pellium, 
sed magnitudine paulo antecedunt 
mutilaeque sunt cornibus 
et crura sine nodis articulisque habent 
neque quietis causa procumbunt 
neque, 
   si quo adflictae casu conciderunt, 
erigere sese aut sublevare possunt. 


His sunt arbores pro cubilibus: 
ad eas se applicant 
atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt. 


   Quarum ex vestigiis cum est animadversum a venatoribus, 
      quo se recipere consuerint, 
omnes eo loco aut ab radicibus subruunt 
aut accidunt arbores, tantum 
   ut summa species earum stantium relinquatur. 


   Huc cum se consuetudine reclinaverunt, 
infirmas arbores pondere adfligunt 
atque una ipsae concidunt.