CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 6, 26
 
1 Est bos cervi figura, cuius a media fronte inter aures unum cornu exsistit excelsius magisque directum his, quae nobis nota sunt, cornibus: 

2 ab eius summo sicut palmae ramique late diffunduntur. 

3 Eadem est feminae marisque natura, eadem forma magnitudoque cornuum.

1 
Est bos cervi figura, 
   cuius a media fronte inter aures unum cornu exsistit excelsius magisque directum his, 
      quae nobis nota sunt, 
   cornibus: 

2 
ab eius summo sicut palmae ramique late diffunduntur. 

3 
Eadem est feminae marisque natura, 
eadem forma magnitudoque cornuum.