CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 6, 25
 
1 Huius Hercyniae silvae, quae supra demonstrata est, latitudo novem dierum iter expedito patet: non enim aliter finiri potest, neque mensuras itinerum noverunt. 

2 Oritur ab Helvetiorum et Nemetum et Rauracorum finibus rectaque fluminis Danubi regione pertinet ad fines Dacorum et Anartium; 

3 hinc se flectit sinistrorsus diversis ab flumine regionibus multarumque gentium fines propter magnitudinem adtingit; 

4 neque quisquam est huius Germaniae, qui se aut adisse ad initium eius silvae dicat, cum dierum iter LX processerit, aut, quo ex loco oriatur, acceperit: 

5 multaque in ea genera ferarum nasci constat, quae reliquis in locis visa non sint; ex quibus quae maxime differant ab ceteris et memoriae prodenda videantur haec sunt.


Huius Hercyniae silvae, 
   quae supra demonstrata est, 
latitudo novem dierum iter expedito patet: 
non enim aliter finiri potest, 
neque mensuras itinerum noverunt. 


Oritur ab Helvetiorum et Nemetum et Rauracorum finibus 
rectaque fluminis Danubi regione pertinet ad fines Dacorum et Anartium; 


hinc se flectit sinistrorsus diversis ab flumine regionibus 
multarumque gentium fines propter magnitudinem adtingit; 


neque quisquam est huius Germaniae, 
   qui se aut adisse ad initium eius silvae dicat, 
      cum dierum iter LX processerit, 
   aut, 
      quo ex loco oriatur, 
   acceperit: 


multaque in ea genera ferarum nasci constat, 
   quae reliquis in locis visa non sint; 
ex quibus, 
   quae maxime differant ab ceteris 
   et memoriae prodenda videantur, 
haec sunt.